Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
auxit eam iram, postquam
ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in
urbem revertit, audita vox eius in contione stolida ac
prope vecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem
agrariam ferenti, simul, Bolas quoque ut mitterentur
[p. 270]
coloni, laturum se dicenti—dignum enim esse, qui
armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum
esse—'malum quidem militibus meis' inquit, 'nisi
quieverint'. quod auditum non contionem magis quam
mox patres offendit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.