Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55.
sed nulla erat consularis actio, quam inpediendo id, quod petebant, exprimerent, cum mira
opportunitate Volscos et Aequos praedatum extra fines
exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur.
[2]
ad
quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare tunc enixe tribuni
sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes.
[3]
tres
erant et omnes acerrimi viri generosique iam, ut inter
plebeios. duo singuli singulos sibi consules adservandos adsidua opera desumunt; uni contionibus data
nunc detinenda, nunc concienda plebs.
[4]
nec dilectum
consules nec comitia, quae petebant, tribuni expediebant. inclinante deinde se fortuna ad causam plebis
nuntii veniunt arcem Caruentanam dilapsis ad praedam militibus, qui in praesidio erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis invasisse; alios recurrentis
in arcem, alios palantes in agris caesos.
[5]
ea adversa civitati res vires tribuniciae actioni adiecit. nequiquam enim temptati, ut tum denique desisterent
inpediendo bello, postquam non cessere nec publicae
tempestati nec suae invidiae, pervincunt, ut senatus
consultum fiat de tribunis militum creandis,
[6]
certo
tamen pacto, ne cuius ratio haberetur, qui eo anno
tribunus plebis esset, neve quis reficeretur in annum
tribunus plebis,
[7]
haud dubie Icilios denotante senatu,
quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum
insimulabant. tum dilectus haberi bellumque omnium
ordinum consensu apparari coeptum.
[8]
consules ambo
profecti sint ad arcem Caruentanam, an alter ad comitia
habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt;
illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab
[p. 276]
arce Carventana, cum diu nequiquam oppugnata esset,
recessum, Verruginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque et praedas et in Aequis et in
Volsco agro ingentes factas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

