Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
61.
fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus,
Q. Quinctius Cincinnatus, C. Iulius Iulus iterum, A.
Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M. Aemilius
Mamercus.
[2]
ab iis primum circumsessi Vei sunt. sub
cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium
ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, parum
constitit, bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent.
[3]
ea oppugnatio segnior insequenti anno
fuit parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata
bellum.
[4]
Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium, M'. Sergium Fidenatem,
[p. 282]
P. Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium
Cossum, C. Fabium Ambustum, Sp. Nautium Rutilum
iterum.
[5]
cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram
signis conlatis dimicatum;
[6]
Romanis secunda fortuna
pugnae fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab
tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem temptatam conpulso in urbem hoste occasio data est Romanis
inrumpendi, praeterque arcem cetera capta; in arcem
munitam natura globus armatorum concessit; infra
arcem caesi captique multi mortales.
[7]
arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio
loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis
omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in
arcem convecto;
[8]
taedioque recessum inde foret, ni
serves arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per
locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes
trmcidarentur, cetera multitudo repentino pavore oppressa in deditionem venit.
[9]
diruta et arce et urbe
Artena reductae legiones ex Volscis, omnisque vis
Romana Veios conversa est.
[10]
proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium data;
Servius Romanus vocitatus. sunt, qui Artenam Veientium, non Volscorum fuisse credant.
[11]
praebet errorem,
quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Veios
fuit; sed eam reges Romani delevere, Caeretumque,
non Veientium fuerat; altera haec nomine eodem in
Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

