Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
anno trecentesimo decimo, quam urbs Roma
condita erat, primum tribuni militum pro consulibus
magistratum ineunt A. Sempronius Atratinus, L. Atilius,
T. Caecilius, quorum in magistrate concordia domi
pacem etiam foris praebuit.
[2]
sunt qui propter adiectum
Aequorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni
Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella
nequirent, tribunos militum tres creatos dicant sine
mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex
plebe et imperio et insignibus consularibus usos.
[3]
non
tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia
tertio mense, quam inierunt, augurum decreto perinde
ac vitio creati honore abiere, quod C. Curtius, qui
comitiis eorum praefuerat, parum recte tabernaculum
cepisset.
[4]
legati ab Ardea Romam venerunt ita de iniuria
querentes, ut, si demeretur ea, in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret.
[5]
ab senatu
responsum et iudicium populi rescindi ab senatu non
posse praeterquam quod nullo nec exemplo nec iure
fieret, concordiae etiam ordinum causa.
[6]
si Ardeates
sua tempora expectare velint arbitriumque senatui
levandae iniuriae suae permittant, fore ut postmodo
[p. 226]
gaudeant se irae moderatos sciantque patribus aeque
curae fuisse, ne qua iniuria in eos oreretur, ac ne
orta diuturna esset. ita legati, cum se rem integram
relaturos dixissent, comiter dimissi.
[7]
patricii, cum sine curuli magistratu res publica
esset, coiere et interregem creavere. contentio, consulesne an tribuni militum crearentur, in interregno
rem dies complures tenuit.
[8]
interrex ac senatus consulum comitia, tribuni plebis et plebs tribunorum militum ut habeantur tendunt. vicerunt patres, quia et
plebs patriciis seu hunc seu illum delatura honorem
frustra certare supersedit et principes plebis ea comitia
malebant,
[9]
quibus non haberetur ratio sua, quam quibus ut indigni praeterirentur. tribuni quoque plebi
certamen sine effectu in beneficio apud primores patrum
reliquere.
[10]
T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L.
Papirium Mugilanum, L. Sempronium Atratinum. his
consulibus cum Ardeatibus foedus renovatum est; idque monumenti est consules eos illo anno fuisse, qui
neque in annalibus priscis neque in libris magistratuum inveniuntur;
[11]
credo quod tribuni militum initio
anni fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio
fuerint, suffectorum iis consulum praetermissa nomina
consulum horum.
[12]
Licinius Macer auctor est etiam
in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae
ea inventa. et foris, cum tot terrores a finitimis
ostentati essent, et domi otium fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

