Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
pace alibi parta Romani Veique in armis erant
tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret.
comitia utriusque populi longe diversa ratione facta
sunt.
[2]
Romani auxere tribunorum militum consulari
potestate numerum; octo, quot numquam antea, creati,
M. Aemilius Mamercus iterum, L. Valerius Potitus
tertium, Ap. Claudius Crassus, M. Quinctilius Varus,
L. Iulius Iulus, M. Postumius, M. Furius Camillus, M.
Postumius Albinus.
[3]
Veientes contra taedio annuae ambitionis, quae interdum discordiarum causa erat, regem
creavere. offendit ea res populorum Etruriae animos
non maiore odio regni quam ipsius regis.
[4]
gravis
iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum,
[5]
quos intermitti nefas est, violenter
diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset,
artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex
medio ludicro repente abduxit.
[6]
gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret
arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum, donec sub rege essent, decrevit.
[7]
cuius decreti suppressa fama est Veis propter metum regis, qui, a
quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum
principe, non vani sermonis auctore habebat.
[8]
Romanis
etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen, quia
omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita
muniebant,
[9]
ut ancipitia munimenta essent, alia in
urbem et contra oppidanorum eruptiones versa, aliis
[p. 285]
frons in Etruriam spectans auxiliis, si qua forte inde
venirent, obstruebatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

