Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
ingens profecta multitudo replevit castra. tum
dictator auspicato egressus,
[2]
cum edixisset, ut arma milites caperent, 'tuo ductu' inquit, 'Pythice Apollo,
tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem
Veios tibique hinc decimam partem praedae voveo.
te simul,
[3]
Iuno regina, quae nunc Veios colis, precor,
ut nos victores in nostram tuamque mox futuram
urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum
accipiat'.
[4]
haec precatus superante multitudine ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo
ingruentis periculi sensus esset.
[5]
Veientes, ignari se
iam a suis vatibus, iam ab externis oraculis proditos,
iam in partem praedae suae vocatos deos, alios votis
[p. 308]
ex urbe sua evocatos hostium templa novasque sedes
spectare seque ultimum illum diem agere,
[6]
nihil minus
timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam
plenam hostium esse in muros pro se quisque armati
discurrunt mirantes,
[7]
quidnam id esset, quod, cum tot
per dies nemo se ab stationibus Romanus movisset,
tum velut repentino icti furore inprovidi currerent
ad muros.
Inseritur huic loco fabula:
[8]
immolante rege Veientium vocem haruspicis dicentis, qui eius hostiae exta
prosecuisset, ei victoriam dari exauditam in cuniculo
movisse Romanos milites, ut adaperto cuniculo exta
raperent et ad dictatorem ferrent.
[9]
sed in rebus tam
antiquis si, quae similia veris sint, pro veris accipiantur, satis habeam; haec ad ostentationem scaenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare
neque refellere operae pretium est.
[10]
cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in
aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos
repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes,
pars claustra portarum revellunt, pars, cum ex tectis
saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur,
inferunt ignes.
[11]
clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu
complet.
[12]
momento temporis deiectis ex muro undique
armatis patefactisque portis cum alii agmine inruerent,
alii desertos scanderent muros, urbs hostibus inpletur;
omnibus locis pugnatur;
[13]
deinde multa iam edita caede
senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet, ut
ab inermi abstineatur. is finis sanguinis fuit.
[14]
dedi inde inermes coepti, et ad praedam miles permissu dictatoris discurrit. quae cum ante oculos eius
aliquantum spe atque opinione maior maiorisque pretii
rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse,
[15]
ut, si cui deorum hominumque nimia sua
fortuna populique Romani videretur, ut eam invidiam
lenire quam minimo suo privato incommodo publicoque
[p. 309]
populi Romani liceret.
[16]
convertentem se inter hanc
venerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse,
idque omen pertinuisse postea eventu rem coniectantibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis Romanae, quod post paucos accidit annos,
cladem.
[17]
atque ille dies caede hostium ac direptione
urbis opulentissimae est consumptus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

