previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. haec cum foedis certaminibus agerenturnam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant— [2] , nulla res alia manibus temperare plebem cogebat, quam quod, ubi rixae committendae causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi iubebant. [3] ab horum aetatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia irae obstabat.

Camillus identidem omnibus locis contionabundus: [4] haud mirum id quidem esse, furere civitatem, quae damnata voti omnium rerum potiorem curam quam religione se exsolvendi habeat. [5] nihil de conlatione dicere stipis verius quam decumae, quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus. [6] enimvero illud se tacere suam conscientiam non pati, quod ex ea tantum praeda, quae rerum moventium sit, decuma designetur; urbis atque agri capti, quae et ipsa voto contineantur, mentionem nullam fieri.

[7] cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset, adhibito Camillo visum collegio, quod eius ante conceptumn votum Veientium fuisset et post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decumam Apollini sacram esse. ita in aestimationem urbs agerque venit. [8] pecunia ex aerario prompta et tribunis militum consularibus, ut aurum ex ea coemerent, negotium datum. cuius cum copia non esset, matronae coetibus ad eam rem consultandam habitis, communi decreto pollicitae tribunis militum aurum, et omnia ornamenta sua in aerarium detulerunt. [9] grata ea res ut quae maxime senatui umquam fuit; honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum, ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. [10] pondere ab singulis auri accepto aestimatoque, ut pecuniae solverentur, crateram [p. 313] auream fieri placuit, quae donum Apollini Delphos portaretur.

[11] simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum: [12] eum praedam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. absentes ferociter increpant; praesentium, cum se ultro iratis offerrent, [13] verecundiam habent. simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi. ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.51
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pestis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pilento
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Religio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seditio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Artifices
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carpentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dies
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Furius Camillus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CARMENTA´LIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CARPENTUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DE´CUMAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PILENTUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: