Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie
quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur.
principum liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur
praecellere, erudiebat.
[2]
is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere,
nihil eo more per belli tempus intermisso dummodo
brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a
porta, lusu sermonibusque variatis longius solito, ubi
res dedit, progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit,
[3]
Falerios se in manus Romanis tradidisse,
[4]
quando eos
pueros, quorum parentes capita ibi rerum sint, in potestatem dediderit.
[5]
quae ubi Camillus audivit, 'non ad similem' inquit
'tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum
scelesto munere venisti.
[6]
nobis cum Faliscis, quae pacto
fit humano, societas non est; quam ingeneravit natura
utrisque, est eritque. sunt et belli sicut pacis iura,
iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere.
arma habemus non adversus eam aetatem,
[7]
cui etiam
captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos,
qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad
Veios oppugnarunt.
[8]
eos tu, quantum in te fuit, novo
[p. 315]
scelere vicisti; ego Romanis artibus, virtute, opere,
armis,
[9]
sicut Veios, vincam'. denudatum deinde eum
manibus post tergum inligatis reducendum Falerios
pueris tradidit virgasque eis, quibus proditorem agerent
in urbem verberantes, dedit.
ad quod spectaculum concursu populi primum facto,
[10]
deinde a magistratibus de re nova vocato senatu tanta
mutatio animis est iniecta, ut qui modo efferati odio
iraque Veientium exitum paene quam Capenatium pacem
mallent, apud eos pacem universa posceret civitas.
fides Romana,
[11]
iustitia imperatoris in foro, in curia
celebratur, consensuque omnium legati ad Camillum in
castra atque inde permissu Camilli Romam ad senatum,
qui dederent Falerios, proficiscuntur.
[12]
introducti ad senatum ita locuti traduntur: 'patres conscripti, victoria,
cui nec deus nec homo quisquam invideat, victi a vobis
et imperatore vestro dedimus nos vobis rati, quo nihil
victori pulchrius est, melius nos sub imperio vestro
quam legibus nostris victuros.
[13]
eventu huius belli duo
salutaria exempla prodita humano generi sunt: vos
fidem in bello quam praesentem victoriam maluistis;
nos fide provocati victoriam ultro detulimus.
[14]
sub dicione vestra sumus; mittite, qui arma, qui obsides, qui
urbem patentibus portis accipiant. nec vos fidei nostrae
nec nos imperii vestri paenitebit'.
[15]
Camillo et ab hostibus et a civibus gratiae actae. Faliscis in stipendium
militum eius anni, ut populus Romanus tributo vacaret, pecunia imperata. pace data exercitus Romam
reductus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.