Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
Camillus, meliore multo laude, quam cum
triumphantem albi per urbem vexerant equi, insignis,
iustitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset,
taciti eius verecundiam non tulit senatus, quin sine
mora voti liberaretur;
[2]
crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Valerius, L. Sergius,
A. Manlius missi longa una nave haud procul freto
Siculo a piratis Liparensium excepti devehuntur Liparas.
[p. 316]
[3]
mos erat civitatis velut publico latrocinio partam praedam dividere. forte eo anno in summo magistratu
erat Timasitheus quidam, Romanis vir similior quam
suis,
[4]
qui legatorum nomen donumque et deum, cui
mitteretur, et doni causam veritus ipse multitudinem
quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae inplevit adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam navium Delphos prosecutus Romam inde sospites restituit.
[5]
hospitium cum
eo senatus consulto est factum donaque publice data.
eodem anno in Aequis varie bellatum, adeo ut in
incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae, vicissent victine essent. imperatores Romani fuere ex
tribunis militum C. Aemilius, Sp. Postumius.
[6]
primo
rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus
Aemilium praesidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare.
[7]
ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore
iniecto in proximos conpulere tumulos; pavorque inde
Verruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus.
[8]
Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab
ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus
exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum
id gaudium hostibus fore.
[9]
poscentes, ut confestim inde
ad castra hostium duceret—et in conspectu erant
posita in piano—, nihil poenae recusabant, ni ea
ante noctem expugnassent.
[10]
conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet. et hostes,
nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea
via, quae ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii
proeliumque ante lucem—sed luna pernox erat —
commissum est. et haud incertius diurno proelium
fuit;
[11]
sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris, ut
nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum
[p. 317]
palati fugerent.
[12]
inde fama Romam perlata est
Postumium exercitumque occisum. qui, ubi prima lux
metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum
perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit
ardoris, ut non ultra sustinuerint impetum Aequi.
caedis inde fugientium,
[13]
qualis ubi ira magis quam
virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est,
tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita
civitate litterae a Postumio laureatae secuntur, victoriam
populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.