previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. is tum iam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus talem orationem habuit: ' [2] si umquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra, an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo; [3] et cum laetor tandem longi erroris vobis finem factum esse, tur, quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis et propter vos rei publicae gratulor. [4] an est quisquam, qui dubitet nullis iniuriis vestris, si quae forte aliquando fuerunt, umquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse? [5] quid illos aliud aut tum timuisse creditis aut hodie turbare velle nisi concordiam ordinum, quam dissolvendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse? [6] sic hercule tamquam artifices inprobi opus quaerunt inquieti; semper aegri aliquid esse in re publica volunt, ut sit, ad cuius curationem a vobis adhibeantur. [7] utrum enim defenditis, an inpugnatis plebem? utrum militantium adversarii estis, an causam agitis?

nisi forte hoc dicitis: quidquid patres faciunt, displicet, sive illud pro plebe sive contra plebem est, [8] et quem ad modum cum servis suis vetant domini quicquam rei alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aecum censent, sic vos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate [p. 287] ac munificentia nostra provocemus plebem nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit. [9] quanto tandem, si quicquam in vobis non dico civilis, sed humani animi esset, favere vos magis et, quantum in vobis esset, indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit? [10] quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter finitimos brevi futurum esse?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (16 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VI´NEA
    • Smith's Bio, Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: