Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
alia subinde manus Cenomanorum Etitovio
duce vestigia priorum secuta eodem saltu favente Belloveso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac
Verona urbes sunt, locos tenuere.
[2]
Libui considunt post
hos Salluviique prope antiquam gentem Laevos Ligures incolentes circa Ticinum amnem. Poenino deinde
[p. 323]
Boi Lingonesque transgressi, cum iam inter Padum
atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto
non Etruscos modo, sed etiam Umbros agro pellunt;
intra Appenninum tamen sese tenuere.
[3]
tum Senones,
recentissimi advenarum, ab Utente flumine usque ad
Aesim fines habuere. hanc gentem Clusium Romamque
inde venisse comperio; id parum certum est, solamne
an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adiutam.
[4]
Clusini novo bello exterriti cum multitudinem, cum
formas hominum invisitatas cernerent et genus armorum audirentque saepe ab iis cis Padum ultraque legiones Etruscorum fusas, quamquam adversus Romanos
nullum eis ius societatis amicitiaeve erat, nisi quod
Veientes consanguineos adversus populum Romanum
non defendissent, legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent, misere.
[5]
de auxilio nihil impetratum;
legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus
populique Romani nomine agerent cum Gallis, ne, a
quibus nullam iniuriam accepissent, socios populi Romani atque amicos oppugnarent.
[6]
Romanis eos bello
quoque, si res cogat, tuendos esse; sed melius visum
bellum ipsum amoveri, si posset, et Gallos, novam
gentem, pace potius cognosci quam armis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.