Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
Romae interim satis iam omnibus ut in tali
re ad tuendam arcem compositis turba seniorum domos
regressi adventum hostium obstinato ad mortem animo
expectabant.
[2]
qui eorum curules gesserant magistratus,
ut in fortunae pristinae honorumque ac virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est tensas
ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium
eburneis sellis sedere.
[3]
sunt qui M. Folio pontifice
maximo praefante carmen devovisse eos se pro patria
Quiritibusque Romanis tradant.
Galli
[4]
et quia interposita nocte a contentione pugnae
remiserant animos et quod nec in acie ancipiti usquam
certaverant proelio nec tum impetu aut vi capiebant
urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero
die urbem patente Collina porta in forum perveniunt
circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam
belli speciem tenentem.
[5]
inde modico relicto praesidio,
ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus
fieret, dilapsi ad praedam vacuis occursu hominum viis
pars in proxima quaeque tectorum agmine ruunt, pars
ultima, velut ea demum intacta et referta praeda, petunt;
[6]
inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua
fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua
foro loca conglobati redibant;
[7]
ubi eos plebis aedificiis
obseratis, patentibus atriis principum maior prope
cunctatio tenebat aperta quam clausa invadendi;
[8]
adeo
haud secus quam venerabundi intuebantur in aedium
vestibulis sedentes viros praeter ornatum habitumque
humano augustiorem maiestate etiam, quam vultus
gravitasque oris prae se ferebat, simillimos dis.
[9]
ad
eos velut ad simulacra versi cum starent, M. Papirius,
unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus
[p. 330]
promissa erat, permulcenti scipione eburneo in
caput incusso iram movisse atque ab eo initium caedis
ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos;
[10]
post principum caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta,
exhaustis inici ignes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

