previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. haec culti neglectique numinis tanta momenta in rebus humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus nefas? [2] urbem auspicato inauguratoque conditam habemus; nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus; sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt, in quibus fiant. [3] hos omnes deos publicos privatosque, Quirites, deserturi estis? quam par vestrum factum ei est, quod in obsidione nuper in egregio adulescente C. Fabio non minore hostium admiratione quam vestra conspectum est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit? [4] an gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet et pontifices flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse, quam privatus in sollemni gentis fuerit?

[5] forsitan aliquis dicat aut Veis ea nos facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros, qui faciant; quorum neutrum fieri salvis caerimoniis potest. [6] et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iovis epulo num alibi quam in Capitolio pulvinar suscipi potest? [7] quid de aeternis Vestae ignibus signoque, quod imperii pignus custodia eius templi tenetur, loquar? quid de ancilibus vestris, Mars Gradive tuque, Quirine pater? haec omnia in profano deseri placet sacra aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis? [p. 341] et videte, quid inter nos ac maiores intersit. [8] illi sacra quaedam in monte Albano Laviniique nobis facienda tradiderunt. an ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Veios transferemus? Recordamini, [9] agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia casuve praetermissum est. modo quae res post prodigium Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio adfectae Veienti bello rei publicae remedio fuit? [10] at etiam, tamquam veterum religionum memores, et peregrinos deos transtulimus Romam et instituimus novos. Iuno regina transvecta a Veis nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die! [11] Aio Locutio templum propter caelestem vocem exauditam in Nova via iussimus fieri; [12] Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus collegiumque ad id novum auctore senatu condidimus; quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus? de sacris loquimur et de templis; [13] quid tandem de sacerdotibus? nonne in mentem venit, quantum piaculi comittatur? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil umquam praeterquam urbs capta movit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est; [14] hos Veientis pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuae te deserent, Vesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet? quid? [15] alia, quae auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui oblivioni aut cui neglegentiae damus? comitia curiata, [16] quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militaris creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Veiosne haec transferemus? [17] an comitiorum causa populus [p. 342] tanto incommodo in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conveniet?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (31 total)
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quirinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Collegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Curia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dialis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gentilicia
    • Harper's, Ludi
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COLLE´GIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FLAMEN
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI CAPITOLI´NI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUPERCI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SACRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SALII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TEMPLUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Dorso
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: