Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
insequens annus tribunos militum consulari
[p. 293]
potestate habuit C. Servilium Ahalam tertium, Q. Servilium, L. Verginium, Q. Sulpicium, A. Manlium iterum,
M. Sergium iterum.
[2]
his tribunis, dum cura omnium
in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores
vulgo receptando proditis repente portarum custodibus
oppressum est.
[3]
minus militum periit, quia praeter
aegros lixarum in modum omnes per agros vicinasque
urbes negotiabantur.
[4]
nec Veis melius gesta res, quod
tum caput omnium curarum publicarum erat; nam et
duces Romani plus inter se irarum quam adversus
hostes animi habuerunt, et auctum est bellum adventu
repentino Capenatium atque Faliscorum.
[5]
hi duo Etruriae
populi, quia proximi regione erant, devictis Veis
bello quoque Romano se proximos fore credentes,
Falisci propria etiam causa infesti,
[6]
quod Fidenati bello
se iam antea inmiscuerant, per legatos ultro citroque
missos iure iurando inter se obligati cum exercitibus
necopinato ad Veios accessere.
[7]
forte ea regione, qua
M. Sergius tribunus militum praeerat, castra adorti
sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam
omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani
crediderant. eadem opinio Veientes in urbe concitavit.
ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur;
[8]
concursantesque cum huc atque illuc signa transferrent,
nec Veientem satis cohibere intra munitiones nec suis
munimentis arcere vim ac tueri se ab exteriore poterant hoste.
[9]
una spes erat, si ex maioribus castris
subveniretur, ut diversae legiones aliae adversus Capenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris praeerat Verginius
privatim Sergio invisus infestusque.
[10]
is, cum pleraque
castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque
invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si
opus foret auxilio, collegam dictitans ad se missurum.
huius adrogantiam pertinacia alterius aequabat,
[11]
qui,
ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab
[p. 294]
hoste quam vincere per civem maluit.
[12]
diu in medio
caesi milites; postremo desertis munitionibus perpauci
in maiora castra, pars maxima atque ipse Sergius
Romam pertenderunt. ubi cum omnem culpam in
collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea
praeesse legatos placuit.
[13]
acta deinde in senatu res
est certatumque inter collegas maledictis. pauci rei
publicae, plerique huic atque illi, ut quosque studium
privatim aut gratia occupaverat, adsunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

