Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
primores patrum, sive culpa sive infelicitate
imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset,
censuere non expectandum iustum tempus comitiorum,
sed extemplo novos tribunos militum creandos esse,
qui kal.
[2]
Octobribus magistratum occiperent. in quam
sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum
nihil contradicere;
[3]
at enim vero Sergius Verginiusque,
propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde
intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembris, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse.
[4]
inter haec tribuni plebis, cum in
concordia hominum secundisque rebus civitatis inviti
silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis
militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in vincla
eos duci iussuros esse.
[5]
tum C. Servilius Ahala tribunus militum: 'quod ad vos attinet, tribuni plebis,
minasque vestras, ne ego libenter experirer, quam non
plus in iis iuris quam in vobis animi esset; sed nefas
est tendere adversus auctoritatem senatus.
[6]
proinde et
vos desinite inter nostra certamina locum iniuriae
quaerere, et collegae aut facient, quod censet senatus,
aut, si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam,
qui eos abire magistratu cogat'.
[7]
cum omnium adsensu conprobata oratio esset gauderentque patres sine
tribuniciae potestatis terriculis inventam esse aliam
vim maiorem ad coercendos magistratus,
[8]
victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere,
[p. 295]
qui kal. Octobribus magistratum occiperent, seque ante
eam diem magistratu abdicavere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

