previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam unius viri consilium atque imperium morabatur, qui occasionem iuvandarum ratione virium trahendo bello quaerebat. [2] eo magis hostis instare nec iam pro castris tantum suis explicare aciem, sed procedere in medium campi et vallo prope hostium signa inferendo superbam fiduciam virium ostentare. id aegre patiebatur Romanus miles, [3] multo aegrius alter ex tribunis militum, L. Furius, cum aetate et ingenio ferox tur multitudinis ex incertissimo sumentis animos spe inflatus. [4] hic per se iam milites incitatos insuper instigabat elevando, qua una poterat, aetate auctoritatem collegae, iuvenibus bella data dictitans et cum corporibus vigere et deflorescere animos; cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et, [5] qui adveniens castra urbesque primo impetu capere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumve hostium viribus sperantem, [6] quam occasionem, quod tempus, quem insidiis instruendis locum? frigere ac torpere senis consilia. [7] sed Camillo cum vitae satis tum gloriae esse; quid attinere cum mortali corpore uno civitatis, quam inmortalem esse deceat, pati consenescere vires? his sermonibus tota in se averterat castra, [8] et cum omnibus locis posceretur pugna, 'sustinere' inquit, [p. 372] 'M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat; cede unus omnibus et patere te vinci consilio, ut maturius bello vincas.'

[9] ad ea Camillus, quae bella suo unius auspicio gesta ad eam diem essent, negare in eis neque se neque populum Romanum aut consilii sui aut fortunae paenituisse; nunc scire se collegam habere iure imperioque parem, vigore aetatis praestantem; [10] itaque se, quod ad exercitum attineat, regere consuesse, non regi; collegae imperium se non posse inpedire. dis bene iuvantibus ageret, quod e re publica duceret; [11] aetati suae se veniam ear petere, ne in prima acie esset; quae senis munia in bello sint, iis se non defuturum. id a dis inmortalibus precari, ne qui casus suum consilium laudabile efficiat.

nec ab hominibus salutaris sententia [12] nec a dis tam piae preces auditae sunt. primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat validamque stationem pro castris opponit; ipse edito loco spectator intentus in eventum alieni consilii constitit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: