Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo, Ser.
[2]
Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum
ab repentina populatione coeptum, metuque, ne id
factum populi unius, consilium omnis nominis Latini
esset, dictator velut adversus armatum iam Latium
L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium
Capitolinum dixit;
[3]
et cum, quod per magnos tumultus
fieri solitum erat, iustitio indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones, quantum maturari
potuit, in Auruncos ductae. ibi praedonum magis
quam hostium animi inventi; prima itaque acie debellatum est.
[4]
dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant,
deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam
dimicationem aedem Iunoni Monetae vovit; cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura
se abdicavit.
[5]
senatus duumviros ad eam aedem pro
amplitudine populi Romani faciendam creari iussit;
locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli
[p. 429]
Capitolini fuerat.
[6]
consules dictatoris exercitu ad bellum
Volscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti,
ceperunt.
anno post, quam vota erat, aedes Monetae dedicatur C. Marcio Rutilo tertium, T. Manlio Torquato
iterum consulibus.
[7]
prodigium extemplo dedicationem
secutum, simile vetusto montis Albani prodigio; namque
et lapidibus pluit et nox interdiu visa intendi; librisque inspectis cum plena religione civitas esset,
senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum
causa dici.
[8]
dictus P. Valerius Publicola; magister equitur ei Q. Fabius Ambustus datus est. non tribus tantum supplicatum ire placuit, sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus.
iudicia eo anno populi tristia in faeneratores facta,
[9]
quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur. et res
haud ulla insigni ad memoriam causa ad interregnum
rediit;
[10]
eo interregno, ut id actum videri posset, ambo
patricii consules creati sunt M. Valerius Corvus tertium, A. Cornelius Cossus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

