previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. hac legatione Romam relata positis omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto decreverunt, ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur; [2] iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus ab urbe profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt. priori Valerio Samnitium legiones— [3] eo namque omnem belli molem inclinaturam censebantoccurrunt; simul in Campanos stimulabat ira, tam promptos [p. 434] nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia. ut vero castra Romana viderunt, [4] ferociter pro se quisque signum duces poscere; adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem, quo Campanus Sidicino tulerit.

[5] Valerius levibus certaminibus temptandi hostis causa haud ita multos moratus dies signum pugnae proposuit paucis suos adhortatus: ne novum bellum eos novusque hostis terreret; [6] quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in inbelles gentes eos prodire. [7] ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent virtutem; qualescumque inter se certaverint, necesse fuisse alteram partem vinci. Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium victos esse. [8] quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret, qui omnia circa se— [9] Sabinos, Etruriam, Latinos, Hernicos, Aequos, Volscos, Auruncosdomita armis habeat, qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare ac naves fuga conpulerit? [10] cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tum intueri, cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum, [11] qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox, operum, militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat. 'facta mea, [12] non dicta vos, milites', inquit 'sequi volo nec disciplinam modo, sed exemplum etiam a me petere. non factionibus modo nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi. [13] fuit, cum hoc dici poterat 'patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et eodem anno familia ista consulatum, quo urbs haec consulem habuit'; [14] nunc iam nobis patribus vobisque plebei promiscuus consulatus patet, nec generis, ut [p. 435] ante, sed virtutis est praemium. [15] proinde summum quodque spectate, milites, decus. non, si mihi novum hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit; [16] semper ego plebem Romanam militiae domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui. [17] nunc, quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (49 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.63
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.141
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saticula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Cornelius Cossus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gaurus
    • Harper's, Gaurus Mons
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GAURUS MONS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SATI´CULA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: