Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
Tune inter primores duorum populorum res
geritur; quidquid hinc aut illine communis Mars belli
aufert, multiplex quam pro numero damnum est. vulgus aliud armatorum, velut delegata primoribus pugna,
eventum suum in virtute aliena ponit. multi utrimque
cadunt, plures vulnera accipiunt;
[2]
tandem equites alius
alium increpantes, quid deinde restaret, quaerendo, si
neque ex equis pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti facerent? quam tertiam expectarent
pugnam? quid ante signa feroces prosiluissent et alieno
pugnarent loco?
[3]
— his inter se vocibus concitati clamore renovato inferunt pedem et primum gradu moverunt hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud
dubie avertunt;
[4]
neque, tam vires pares quae superaverit res, facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna
utriusque populi et extollere animos et minuere potuit.
usque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur;
castrorum oppugnatione,
[5]
quia serum erat diei, abstinuere. diu non perlitatum tenuerat dictatorem, ne ante
meridiem signum dare posset; eo in noctem tractum
erat certamen.
[6]
postero die deserta fuga castra Hernicorum, et saucii relicti quidam inventi, agmenque
fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum
[p. 406]
infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros
trepida fuga palatum est.
[7]
nec Romanis incruenta victoria fuit; quarta pars militum amissa, et, ubi haud minus
iacturae fuit, aliquot equites Romani cecidere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.