Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat, qui praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus, fecerunt.
[2]
duo exercitus erant; scuta alterius auro,
alterius argento caelaverant; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa.
spongia pectori tegumentum,
[3]
et sinistrum crus ocrea
tectum; galeae cristatae, quae speciem magnitudini
corporum adderent. tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae. his dextrum cornu
datum; illi in sinistro consistunt.
[4]
notus iam Romanis apparatus insignium armorum
fuerat, doctique a ducibus erant horridum militem
esse debere, non caelatum auro et argento, sed ferro
et animis fretum;
[5]
quippe illa praedam verius quam
arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem
et vulnera;
[6]
virtutem esse militis decus, et omnia illa
victoriam sequi et ditem hostem quamvis pauperis
victoris praemium esse.
[7]
his Cursor vocibus instinctos
milites in proelium ducit. dextro ipse cornu consistit,
sinistro praefecit magistrum equitum.
simul est concursum,
[8]
ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum
equitum, ab utra parte victoria incipereret.
[9]
prior forte
Iunius commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et
paribus candore armis insignes. eos se Orco mactare
Iunius dictitans cum intulisset signa, turbavit ordines
et haud dubie inpulit aciem.
[10]
quod ubi sensit dictator,
'ab laevone cornu victoria incipiet' inquit, 'et dextrum
cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non
partem maximam victoriae trahet?'
[11]
concitat milites;
[p. 552]
nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt.
[12]
M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo
cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transversa latera hostium incurrunt.
[13]
is novus additus terror cum ex parte utraque
circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones
Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum
fuga ab Samnitibus coepta.
[14]
iam strage hominum armorumque insignium campi repleri. ac primo pavidos
Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem
retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis.
[15]
dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius
triumpho longe maximam speciem captiva arma praebuere.
[16]
tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata
scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur. inde natum initium dicitur fori ornandi ab
aedilibus, cum tensae ducerentur.
[17]
et Romani quidem
ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt;
Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores,
quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt.
[18]
eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius
consul nec dubia nec difficili victoria dimicat.
[19]
ipsum
oppidum—nam ad moenia victor accessit—cepisset,
ni legati dedentes urbem exissent.
[20]
praesidio Perusiae
inposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus
prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem
est invectus;
[21]
quin etiam devictorum Samnitium decus
magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum; quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem
declaravit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

