Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus, Decius collega datur. Ualerius
[p. 553]
praetor quartum creatus.
[2]
consules partiti provincias:
Etruria Decio, Samnium Fabio evenit.
Is profectus ad Nuceriam Alfaternam,
[3]
cum pacem
petentes, quod uti ea, cum daretur, noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.
[4]
cum
Samnitibus acie dimicatum; haud magno certamine
hostes victi; neque eius pugnae memoria tradita foret,
ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent.
secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam
habuerunt.
Decio quoque,
[5]
alteri consuli, secunda belli fortuna
erat. Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos
petere.
[6]
Volsiniensium castella aliquot vi cepit; quaedam ex iis diruit, ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit,
ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret.
ac de eo quidem nihil impetratum;
[7]
indutiae annuae
datae. stipendium exercitu Romano ab hoste in eum
annum pensum et binae tunicae in militem exactae;
ea merces indutiarum fuit.
[8]
tranquillas res iam in Etruscis turbavit repentina
defectio, Umbrorum, gentis integrae a cladibus belli,
nisi quod transitum exercitus ager senserat.
[9]
ii concitata omni iuventute sua et magna parte Etruscorum
ad rebellionem conpulsa tantum exercitum fecerant,
ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam
inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de
Romanis loquentes, iactarent.
[10]
quod inceptum eorum
ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex
Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi
ad famam intentus hostium consedit.
nec Romae spernebatur Umbrorum bellum,
[11]
et ipsae
minae metum fecerant expertis Gallica clade, quam intutam urbem incolerent.
[12]
itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret.
[p. 554]
dicto paruit consul magnisque itineribus ad Mevaniam,
[13]
ubi tum copiae Umbrorum erant, perrexit.
[14]
repens adventus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello
alio occupatum crediderant, ita exterruit Vmbros, ut
alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum
bellum censerent;
[15]
plaga una—Materinam ipsi appellant—non continuit modo ceteros in armis, sed
confestim ad certamen egit. castra vallantem Fabium
adorti sunt.
quos ubi effusos ruere in munimenta consul vidit,
[16]
revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit; cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum
decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere
iubet et vocis inpiae poenas expetere, qua se urbem
Romanam oppugnaturos minati sint.
[17]
haec tanta sunt
alacritate militum audita, ut clamor sua sponte ortus
loquentem interpellaverit ducem. ante imperium, ante
concentum tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur.
[18]
non tamquam in viros aut armatos incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta
signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et, sicubi
est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res;
umbonibus incussaque ala sternuntur hostes.
[19]
plus capitur hominum quam caeditur, atque una vox ponere
arma iubentium per totam fertur aciem.
[20]
itaque inter
ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus
belli. postero insequentibusque diebus et ceteri Umbrorum populi deduntur; Ocriculani sponsione in amicitiam
accepti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.