Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
qui tumultus repens postquam
est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bellum
auctum patres acceperunt,
[2]
C. Atilium praetorem cum
una legione Romana et quinque milibus sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio
iubent; qui sine ullo certamine—abscesserant enim
metu hostes—Tannetum pervenit.
[3]
et P. Cornelius in locum eius quae missa cum
praetore erat, scripta legione nova profectus ab urbe
sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Salluvium montis pervenit Massiliam
et ad proxumum ostium Rhodani—
[4]
pluribus enim divisus amnis in mare decurrit—castra locat, vixdum
satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montis.
[5]
quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum
satis refectis ab iactatione marituma militibus, trecentos
interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex
tuto hostes praemittit.
[6]
Hannibal ceteris metu aut pretio
pacatis iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae. colunt autem circa utramque ripam Rhodani;
sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen
pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans
Rhodanum traiectis ulteriorem ripam amnis armis obtinebant.
[7]
ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum
ipsorum, quos sedes suae tenuerant, simul perlicit donis
ad naves undique contrahendas fabricandasque, simul
et ipsi traici exercitum levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant.
[p. 24]
[8]
itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere
ad vicinalem usum paratarum; novasque alias primum
Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus,
[9]
deinde
et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate
operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare
aquae et capere onera possent, curantes, raptim, quibus
se suaque transveherent, faciebant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.