Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38.
hoc maxime modo in Italiam perventum est, quinto mense a Carthagine Nova, ut quidam
auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis.
quantae copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint,
[2]
nequaquam inter auctores constat. qui plurimum, centum milia peditum, viginti equitum fuisse scribunt,
qui minimum, viginti milia peditum, sex equitum.
[3]
L. Cincius Alimentus qui captum se ab Hannibale
scribit, maxime auctor moveret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis:
[4]
cum his octoginta
milia peditum, decem equitum adducta—in Italia
magis adfluxisse veri simile est, et ita quidam auctores
sunt—;
[5]
ex ipso autem audisse Hannibale, postquam
Rhodanum transierit, triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et aliorum iumentorum
amisisse. Taurini Semigalli proxuma gens erat in
Italiam degresso.
[6]
id cum inter omnes constet, eo
magis miror ambigi, quanam Alpis transierit, et vulgo
credere Poenino—atque inde nomen ei iugo Alpium
inditum—transgressum, Coelium per Cremonis iugum
dicere transisse;
[7]
qui ambo saltus eum non in Taurinos
sed per Salassos Montanos ad Libuos Gallos deduxissent.
[8]
nec veri simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique, quae ad Poeninum ferunt, obsaepta gentibus Semigermanis fuissent.
[9]
neque hercule
montibus his, si quem forte id movet, ab transitu
Poenorum ullo Seduni Veragri, incolae iugi eius,
nomen norint inditum, sed ab eo, quem in summo
sacratum vertice Poeninum montani appellant.
[p. 35]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.