Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39.
peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, adversus Insubres motum bellum
erat. sed armare exercitum Hannibal, ut parti alteri
auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non poterat:
[2]
otium enim ex labore,
copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque squalida et
prope efferata corpora varie movebat.
[3]
ea P. Cornelio
consuli causa fuit, cum Pisas navibus venisset, exercitu
a Manlio Atilioque accepto tirone et in novis ignominiis trepido ad Padum festinandi, ut cum hoste
nondum refecto manus consereret.
[4]
sed cum Placentiam
consul venit, iam ex stativis moverat Hannibal Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia volentes in amicitiam non veniebant, vi expugnarat;
[5]
ac
iunxisset sibi non metu solum sed etiam voluntate
Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantis defectionis
tempus subito adventu consul oppressisset.
[6]
et Hannibal movit ex Taurinis, incertos, quae pars sequenda
esset, Gallos praesentem secuturos esse ratus.
[7]
iam
prope in conspectu erant exercitus convenerantque
duces sicuti inter se nondum satis noti, ita iam inbutus uterque quadam admiratione alterius.
[8]
nam
Hannibalis et apud Romanos iam ante Sagunti excidium celeberrimum nomen erat, et Scipionem Hannibal eo ipso, quod adversus se dux potissimum lectus
esset, praestantem virum credebat;
[9]
et auxerant inter
se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obvius
fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et
conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu.
[10]
occupavit tamen Scipio Padum traicere, et ad
Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in
aciem, adhortandorum militum causa talem orationem
est exorsus:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

