Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55.
Hannibalis interim miles ignibus ante
tentoria factis oleoque per manipulos, ut mollirent
artus, misso et cibo per otium capto, ubi transgressos
flumen hostis nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit atque in aciem procedit.
[2]
Baliares
locat ante signa levemque aliam armaturam, octo
ferme milia hominum, dein graviorem armis peditem,
quod virium, quod roboris erat; in cornibus circumfudit decem milia equitum, et ab cornibus in utramque
[p. 51]
partem divisos elephantos statuit.
[3]
consul effuse
sequentis equites, cum ab resistentibus subito Numidis
incauti exciperentur, signo receptui dato revocatos
circumdedit peditibus.
[4]
duodeviginti milia Romana
erant, socium nominis Latini viginti, auxilia praeterea
Cenomanorum; ea sola in fide manserat Gallica gens.
iis copiis concursum est.
[5]
proelium a Baliaribus ortum
est; quibus cum maiore robore legiones obsisterent,
diducta propere in cornua levis armatura est, quae
res effecit, ut equitatus Romanus extemplo urgeretur.
[6]
nam cum vix iam per se resisterent decem milibus
equitum quattuor milia et fessi integris plerisque, obruti sunt insuper velut nube iaculorum a Baliaribus
coniecta.
[7]
ad hoc elephanti eminentes ab extremis
cornibus, equis maxime non visu modo sed odore insolito territis, fugam late faciebant.
[8]
pedestris pugna
par animis magis quam viribus erat, quas recentis
Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat; contra ieiuna fessaque corpora Romanis et
rigentia gelu torpebant. restitissent tamen animis, si
cum pedite solum foret pugnatum;
[9]
sed et Baleares
pulso equite iaculabantur in latera et elephanti iam
in mediam peditum aciem sese intulerant et Mago
Numidaeque, simul latebras eorum inprovida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac
terrorem fecere.
[10]
tamen in tot circumstantibus malis
mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem
omnium adversus elephantos.
[11]
eos velites ad id ipsum
locati verutis coniectis et avertere et insecuti aversos
sub caudis, qua maxume molli cute vulnera accipiunt,
fodiebant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

