Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
62.
Romae aut circa urbem multa ea hieme
prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in
religionem animis, multa nuntiata et temere credita
sunt,
[2]
in quis ingenuum infantem semestrem in foro
olitorio triumphum clamasse,
[3]
et in foro boario bovem
in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque
inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse,
[4]
et
navium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei,
quae est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvi
hastam se commovisse et corvum in aedem Iunonis
devolasse atque in ipso pulvinari consedisse,
[5]
et in agro
[p. 58]
Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos nec cum ullo congressos, et in Piceno
lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in
Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse.
[6]
ob cetera prodigia libros adire decemviri iussi;
quod autem lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale
sacrum edictum, et subinde allis procurandis prope
tota civitas operata fuit.
[7]
iam primum omnium urbs
lustrata est hostiaeque maiores quibus editum est diis
caesae,
[8]
et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium
Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae Iunoni in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere,
ubi sortes adtenuatae erant, imperatum et supplicatio
Fortunae in Algido;
[9]
Romae quoque et lectisternium
Iuuentati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim,
deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta,
et Genio maiores hostiae caesae quinque,
[10]
et C. Atilius
Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem
annos res publica eodem stetisset statu.
[11]
haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte
levaverant religione animos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.