previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. consules Atilius Fabiano Geminus Servilius Minuciano exercitu accepto hibernaculis mature communitis, quod reliquum autumni erat, Fabi artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt. [2] frumentatum exeunti Hannibali diversis locis opportuni aderant carpentes agmen palatosque excipientes; in casum universae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non veniebant; [3] eoque inopiae est redactus Hannibal, ut nisi cum fugae specie abeundum ei fuisset, Galliam repetiturus fuerit nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.

[4] cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam venere. ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita verba facta, ut dicerent: [5] scire sese populi Romani aerarium bello exhauriri, et cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae, urbe Romana, atque imperio geratur, aequum censuisse Neapolitanos, [6] quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a maioribus relictum foret, eo iuvare populum Romanum; [7] si quam opem in sese crederent, eodem studio fuisse oblaturos. gratum sibi patres Romanos populumque facturum, si omnes res Neapolitanorum suas duxissent dignosque iudicaverint, [8] ab quibus donum animo ac voluntate eorum, qui libentes darent, quam re maius ampliusque acciperent. [9] legatis gratiae actae pro munificentia curaque; patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.

[p. 95]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: