Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
adversus ea oratio consulis baud sane laeta
fuit, magis fatentis ea, quae diceret, vera quam facilia
factu esse.
[2]
dictatori magistrum equitum intolerabilem
fuisse: quid consuli adversus collegam seditiosum ac
temerarium virium atque auctoritatis fore?
[3]
se populare incendium priore consulatu semustum effugisse;
optare, ut omnia prospere evenirent; sed si quid adversi
caderet, hostium se telis potius quam suffragiis iratorum civium caput obiecturum.
[4]
ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequentibus primoribus patrum; plebeium consulem
sua plebes prosecuta, turba conspectior, cum dignitates
deessent.
[5]
ut in castra venerunt, permixto novo exercitu ac vetere castris bifariam factis, ut nova minora
essent propius Hannibalem, in veteribus maior pars
et omne robur virium esset,
[6]
consulum anni prioris
M. Atilium aetatem excusantem Romam miserunt,
Geminum Servilium in minoribus castris legioni Romanae et socium peditum equitumque duobus milibus
praeficiunt.
[7]
Hannibal quamquam parte dimidia auctas
hostium copias cernebat, tamen adventu consulum mire
gaudere.
[8]
non solum enim nihil ex raptis in diem
commeatibus superabat, sed ne unde raperet quidem
quicquam reliqui erat omni undique frumento, postquam
ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto,
[9]
ut vix decem dierum, quod conpertum postea est,
[p. 103]
frumentum superesset, Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum expectata foret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.