previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

54. eo tempore, quo haec Canusii agebantur Venusiam ad consulem ad quattuor milia et quingenti pedites equitesque, qui sparsi fuga per agros fuerant pervenere. [2] eos omnes Venusini per familias benigne accipiendos curandosque cum divisissent, in singulos equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos vicenos et pediti denos et arma, quibus deerant, dederunt, [3] ceteraque publice ac privatim hospitaliter facta certatumque, ne a muliere Canusina populus Uenusinus officiis vinceretur. [4] sed gravius onus Busae multitudo faciebat. et iam ad decem milia hominum erant; Appiusque et Scipio, [5] postquam incolumem esse alterum consulem acceperunt, nuntium extemplo mittunt, quantae secum peditum equitumque copiae essent, sciscitatumque simul utrum Venusiam adduci exercitum an manere iuberet Canusi. [6] Varro ipse Canusium copias traduxit. et iam aliqua species consularis exercitus erat, moenibusque se certe, etsi non armis, ab hoste videbantur defensuri.

[7] Romam ne has quidem reliquias superesse civium sociorumque, sed occidione occisum cum ducibus [p. 115] exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat. [8] numquam salva urbe tantum pavoris tumultusque intra moenia Romana fuit. itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare, quae edissertando minora vero faciam. consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso, [9] non vulnus super vulnus, sed multiplex clades, cum duobus consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur, nec ulla iam castra Romana nec ducem nec militem esse; [10] Hannibalis Apuliam, Samnium ac iam prope totam Italiam factam. nulla profecto alia gens tanta mole cladis non obruta esset. [11] compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigalis ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa, cui postea hic ipse Hannibal succubuit: nulla ex parte conparandae sunt, nisi quod minore animo latae sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Venusia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Venusini
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CANU´SIUM
    • Smith's Bio, Busa
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: