Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56.
cum in hanc sententiam pedibus omnes issent, summotaque foro per magistratus turba patres diversi ad sedandos tumultus discessissent, tum demum
litterae a C. Terentio consule allatae sunt:
[2]
L. Aemilium
consulem exercitumque caesum; sese Canusii esse, reliquias tantae cladis velut ex naufragio colligentem; ad
decem milia militum ferme esse inconpositorum inordinatorumque; Poenum sedere ad Cannas, in captivorum—;
[3]
pretiis praedaque alia nec victoris animo nec magni
ducis more nundinantem.
[4]
tum privatae quoque per domos clades vulgatae sunt, adeoque totam urbem
opplevit luctus, ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec
ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat.
[5]
itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica
aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus.
[6]
ceterum cum sedato urbis
tumultu revocati in curiam patres essent, aliae insuper
ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore, regnum Hieronis a classe Punica vastari;
[7]
cui
opem inploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse alia
classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque,
[8]
ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram
Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque
aliam Romanam adgrederentur. itaque classe opus
esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.