previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

57. litteris consulis praetorisque recitatis censuerunt praetorem M. Claudium, qui classi ad Ostiam [p. 117] stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per commodum rei publicae fieri posset, Romam veniret. [2] territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat. [3] L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat, ut inter verbera expiraret. [4] hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire iussi sunt, [5] et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciisque deos possent placare, et quaenam futura finis tantis cladibus foret. [6] interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, inbutum.

[7] placatis satis ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites, quos in classem scriptos habebat, Romam, ut urbi praesidio essent, mittit; [8] ipse, legione classicaea legio tertia eratcum tribunis militum Teanum Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae, paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit. [9] inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septemdecim et quosdam praetextatos scribunt. quattuor ex his legiones et mille equites effecti. [10] item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt. arma, tela, alia parari iubent et vetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque. [11] et aliam formam novi dilectus inopia liberorum capitum ac [p. 118] necessitas dedit: octo milia iuvenum validorum ex servitiis prius sciscitantes singulos, vellentne militare empta publice armaverunt. [12] hic miles magis placuit cum pretio minore redimendi captivos copia fieret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (77 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.40
  • Cross-references to this page (50):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liber
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Militia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Opimia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oraculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetextati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacrifisia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scriba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spolia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Sempronius Gracchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Teanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Adolescentes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vestalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Collina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Cantilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decemviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Delphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dilectus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Furius Philus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Pictor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Graeci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hostias:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuniores
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DICTA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), IMPU´BES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INCESTUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SACRIFICIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SERVUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SOCII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SPO´LIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VESTA´LES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´LLIA CISALPI´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), O´STIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TEA´NUM
    • Smith's Bio, Gracchus
    • Smith's Bio, L. Canti'lius
    • Smith's Bio, Marcellus Clau'dius
    • Smith's Bio, Opi'mia
    • Smith's Bio, Pera
    • Smith's Bio, Philus
    • Smith's Bio, Pictor
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: