Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
60.
ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba,
quae in comitio erat, clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes, ut sibi liberos, fratres,
cognatos redderent.
[2]
feminas quoque metus ac necessitas
in foro turbae virorum inmiscuerat. senatus summotis
arbitris consuli coeptus.
[3]
ibi cum sententiis variaretur,
et alii redimendos de publico, alii nullam publice inpensam faciendam nec prohibendos ex privato redimi,
[4]
si
quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex
aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis
cavendum populo censerent,
[5]
tum T. Manlius Torquatus,
[p. 121]
priscae ac nimis durae, ut plerisque videatur, severitatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur: '
[6]
si
tantummodo postulassent legati pro iis, qui in hostium
potestate sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione
eorum brevi sententiam peregissem;
[7]
quid enim aliud
quam admonendi essetis, ut morem traditum a patribus
necessario ad rem militarem exemplo servaretis? nunc
autem, cum prope gloriati sint, quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis, qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint,
nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt,
ignorare patiar.
[8]
atque utinam haec, quae apud vos
acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem,
optimum testem ignaviae cuiusque et virtutis, aut unus
hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem
secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non
captivi in hostium potestate essent.
[9]
sed cum, fessis
pugnando hostibus, tum victoria laetis et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum
liberam habuissent, et septem milia armatorum hominum erumpere etiam per confertos hostes possent,
neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium
sequi voluerunt.
[10]
nocte prope tota P. Sempronius
Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum
paucitas hostium circa castra sineret, dum quies ac
silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se
ducem sequerentur: ante lucem pervenire in tuta loca,
in sociorum urbes posse.
[11]
si, ut avorum memoria
P. Decius tribunus militum in Samnio, si, ut nobis
adulescentibus priore Punico bello Calpurnius Flamma
trecentis voluntariis, cum ad tumulum eos capiendum
situm inter medios duceret hostis, dixit: "Moriamur,
milites,
[12]
et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones", si hoc P. Sempronius diceret, nec
viros equidem nec Romanos vos ducerem, si nemo
tantae virtutis extitisset comes.
[13]
viam non ad gloriam
[p. 122]
magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces
in patriam ad parentis, ad coniuges ac liberos facit.
ut servemini, deest vobis animus:
[14]
quid, si moriendum
pro patria esset, faceretis? quinquaginta milia civium
sociorumque circa vos eo ipso die caesa iacent. si tot
exempla virtutis non movent, nihil umquam movebit;
si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet.
liberi atque incolumes desiderate patriam;
[15]
immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis: sero nunc
desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium,
servi Carthaginiensium facti.
[16]
pretio redituri estis eo,
unde ignavia ac nequitia abistis? P. Sempronium
civem vestrum non audistis arma capere ac sequi se
iubentem; Hannibalem post paulo audistis castra prodi
et arma tradi iubentem.
[17]
quamquam quid ego ignaviam
istorum accuso, cum scelus possim accusare? non
modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri
fortissimi inertis summovissent. prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum.
[18]
hos cives patria desideret? quorum si ceteri
similes fuissent, neminem hodie ex iis, qui ad Cannas
pugnaverunt, civem haberet.
[19]
ex milibus septem armatorum sescenti extiterunt, qui erumpere auderent, qui
in patriam liberi atque armati redirent, neque his
sescentis hostes obstitere:
[20]
quam tutum iter duarum
prope legionum agmini futurum censetis fuisse? haberetis hodie viginti milia armatorum Canusii fortia
fidelia, patres conscripti. nunc autem quem ad modum
hi boni fidelesque—nam fortes ne ipsi quidem dixerint—cives esse possunt?
[21]
nisi quis credere potest
adfuisse erumpentibus, qui, ne erumperent, obsistere
conati sunt, aut non invidere eos cum incolumitati
tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi
timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam
esse sciant.
[22]
maluerunt in tentoriis latentes simul lucem
atque hostem expectare, cum silentio noctis erumpendi
[p. 123]
occasio esset. at enim ad erumpendum e castris defuit
animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt;
dies noctesque aliquot obsessi vallum armis,
[23]
se ipsi
tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum
omnia subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus
arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis
humanis quam armis victi sunt.
[24]
orto sole hostis ad
vallum accessit; ante secundam horam, nullam fortunam
certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos.
[25]
haec
vobis istorum per biduum militia fuit. cum in acie
stare ac pugnare decuerat, in castra refugerunt; cum
pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque
in acie neque in castris utiles.
[26]
et vos redimamus?
cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis;
cum manere et castra tutari armis necesse est, et castra
et arma et vos ipsos traditis hosti.
[27]
ego non magis istos
redimendos, patres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostis e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

