Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
hac comitate
Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus, ut
nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius
iuverit.
cum Hannibal ad portas esset—
[2]
Nolam enim
rursus a Nuceria movit castra—plebesque Nolana
de integro ad defectionem spectaret,
[3]
Marcellus sub
adventum hostium intra muros se recepit, non castris
metuens, sed ne prodendae urbis occasionem nimis
multis in eam inminentibus daret.
[4]
instrui deinde
utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus
Nolae, Poenorum ante castra sua. proelia hinc parva
inter urbem castraque et vario eventu fiebant, quia
duces nec prohibere paucos temere procursantis nec
dare signum universae pugnae volebant.
[5]
in hac cotidiana iam duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello
[6]
nocturna conloquia inter
plebem ac Poenos fieri statutumque esse, ut, cum
Romana acies egressa portis staret, inpedimenta eorum
ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis
Poenum inde pro Romano acciperent.
[7]
haec ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis,
priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam
pugnae experiri statuit.
[8]
ad tris portas in hostes versas
tripertito exercitum instruxit; inpedimenta subsequi
iussit, calones lixasque et invalidos milites vallum
ferre. media porta robora legionum et Romanos
equites, duabus circa portis novos milites levemque
armaturam ac sociorum equites statuit.
[9]
Nolani muros
portasque adire vetiti, subsidiaque destinata inpedimentis praesidio data, ne occupatis proelio legionibus
in ea impetus fieret. ita instructi intra portas stabant
[p. 143]
Hannibali sub signis,
[10]
id quod per aliquot dies fecerat,
ad multum diei in acie stanti primo miraculo esse,
quod nec exercitus Romanus porta egrederetur nec
armatus quisquam in muris esset;
[11]
ratus deinde prodita conloquia esse metuque resides factos, partem
militum in castra remittit iussos propere adparatum
omnem oppugnandae urbis in primam aciem adferre,
satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem
in urbe plebem moturam.
[12]
dum in sua quisque ministeria discursu trepidant ad prima signa succeditque
ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa
canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde
equites, quanto maximo possent impetu, in hostem
erumpere iubet.
[13]
satis terroris tumultusque in aciem
mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Valerius
Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere.
[14]
addidere clamorem lixae calonesque et alia turba
custodiae inpedimentorum adposita, ut paucitatem
maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus
speciem fecerint.
[15]
vix equidem ausim adfirmare, quod
quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium
caesos non plus quingentis Romanorum amissis;
[16]
sed
sive tanta sive minor victoria fuit, ingens eo die res
ac nescio an maxima illo bello gesta est: non vinci
enim ab Hannibale tunc difficilius fuit quam postea
vincere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

