Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
Marcellus Euryalo recepto praesidioque
addito una cura erat liber, ne qua ab tergo vis
hostium in arcem accepta inclusos inpeditosque moenibus suos turbaret.
[2]
Achradinam inde trinis castris
per idonea dispositis loca spe ad inopiam omnium
rerum inclusos redacturum circumsedit.
[3]
cum per aliquot dies quietae stationes utrimque fuissent, repente
adventus Hippocratis et Himilconis, ut ultro undique
oppugnarentur Romani, fecit.
[4]
nam et Hippocrates
castris ad magnum portum communitis signoque iis
dato, qui Achradinam tenebant, castra vetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus praeerat, et
Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit, et
classis Punica litori, quod inter urbem et castra Romana erat, adpulsa est, ne quid praesidii Crispino
submitti a Marcello posset.
[5]
tumultum tamen maiorem
hostes praebuerunt quam certamen; nam et Crispinus
Hippocraten non reppulit tantum munimentis, sed
insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden
Marcellus in urbem compulit.
[6]
satisque iam etiam in
posterum videbatur provisum, ne quid ab repentinis
eorum excursionibus periculi foret. accessit et ab
pestilentia commune malum,
[7]
quod facile utrorumque
[p. 270]
animos averteret a belli consiliis. nam tempore autumni
et locis natura gravibus, multo tamen magis extra
urbem quam in urbe, intoleranda vis aestus per utraque castra omnium ferme corpora movit.
[8]
ac primo
temporis ac loci vitio et aegri erant et moriebantur.
postea curatio ipsa et contactus aegrorum volgabat
morbos, ut aut neglecti desertique, qui incidissent,
morerentur, aut adsidentis curantisque eadem vi morbi
repletos secum traherent cotidianaque funera
[9]
et morse
ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus
audirentur.
[10]
postremo ita adsuetudine mali efferaverant:
animos, ut non modo lacrimis iustoque conploratu.
prosequerentur mortuos, sed ne efferrent quidem aut
sepelirent, iacerentque strata exanima corpora in conspectu similem mortem expectantium mortuique aegros,
aegri validos cum metu,
[11]
tum tabe ac pestifero odore
corporum conficerent. et ut ferro potius morerentur,
quidam invadebant soli hostium stationes.
[12]
multo tamen
vis maior pestis Poenorum castra quam Romana adorta
erat, nam Romani diu circumsedendo Syracusas caelo
aquisque adsuerant magis.
[13]
ex hostium exercitu Siculi,
ut primum videre ex gravitate loci volgari morbos,
in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt; et.
[14]
Carthaginienses quibus nusquam receptus erat, cum
ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes perierunt.
[15]
Marcellus, ut tanta vis
ingruebat mali, traduxerat in urbem suos infirmaque
corpora tecta et umbrae recreaverant. multi tamen
ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.