Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
cum deleti exercitus amissaeque Hispaniae viderentur, vir unus res perditas restituit.
[2]
erat
in exercitu L. Marcius Septimi filius, eques Romanus,
impiger iuvenis animique et ingenii aliquanto quam
pro fortuna, in qua erat natus, maioris.
[3]
ad summam
indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina, sub qua
per tot annos omnis militiae artis edoctus fuerat.
[4]
is
et ex fuga collectis militibus et quibusdam de praesidiis deductis haud contemnendum exercitum fecerat
iunxeratque cum Ti. Fonteio, P. Scipionis legato.
[5]
sed
tantum praestitit eques Romanus auctoritate inter
milites atque honore, ut castris citra Hiberum communitis, cum ducem exercitus comitiis militaribus
creari placuisset,
[6]
subeuntes alii aliis in custodiam
valli stationesque, donec per omnis suffragium iret,
ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint.
omne inde tempus—
[7]
exiguum id fuit—muniendis
castris convehendisque commeatibus consumpsit; et
omnia imperia milites cum inpigre, tum haudquaquam abiecto animo exequebantur.
[8]
ceterum postquam
Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum
est, signumque pugnae propositum ab novo duce
milites viderunt,
[9]
recordati, quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti
prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente
et offensare capita et alii manus ad caelum tendere
deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
[10]
neque sedari lamentatio
poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso
mulcente et increpante Marcio, quod in muliebris et
inutiles se proiecissent fletus potius, quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent'
animos, et ne inultos imperatores suos iacere sinerent:,
cum subito clamor tubarumque sonus—
[11]
iam enim
[p. 283]
prope vallum hostes erant—exauditur. inde verso
repente in iram luctu discurrunt ad arma, ac velut
accensi rabie concurrunt ad portas et in hostem
neglegenter atque incomposite venientem incurrunt.
[12]
extemplo inprovisa res pavorem incutit Poenis mirabundique, unde tot hostes subito exorti prope deleto
exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui
uictis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus
caesis exstitisset, quis castris praeesset, quis signum
dedisset pugnae—
[13]
ad haec tot tam necopinata primo
omnium incerti stupentesque referunt pedem, dein
valida inpressione pulsi terga vertunt.
[14]
et aut fugientium caedes foeda fuisset aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui
dedisset signum obsistensque ad prima signa et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem. inde
in castra avidos adhuc caedisque et sanguinis reduxit.
[15]
Carthaginienses trepide primo ab hostium vallo acti
postquam neminem insequi viderunt, metu substitisse
rati contemptim rursus et sedato gradu in castra abeunt.
par neglegentia in castris custodiendis fuit;
[16]
nam
etsi propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse
duorum exercituum ante paucos dies deletorum succurrebat.
[17]
ob hoc cum omnia neglecta apud hostis
essent, exploratis iis Marcius ad consilium prima
specie temerarium magis quam audax animum adiecit,
ut ultro castra hostium oppugnaret,
[18]
facilius esse ratus
unius Hasdrubalis expugnari castra quam, si se rursus
tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua defendi;
simul aut,
[19]
si successisset coeptis, erecturum se adflictas res aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo
arma contemptum sui dempturum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

