Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38.
ne tamen
subita res et nocturnus terror et iam non suae fortunae
consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi
milites ratus contione advocata ita disseruit:
[2]
,,vel mea
erga imperatores nostros vivos mortuosque pietas, vel
praesens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis
[p. 284]
facere potest mihi hoc imperium, ut amplum iudicio
vestro, ita re ipsa grave ac sollicitum esse. quo enim
tempore,
[3]
nisi metus maerorem obstupefaceret, vix ita
compos mei essem, ut aliqua solacia invenire aegro
animo possem, cogor vestram omnium vicem, quod
difficillimum in luctu est, unus consulere.
[4]
et ne tum
quidem, ubi, quonam modo has reliquias duorum
exercituum patriae conservare possim, cogitandum
est, avertere animum ab assiduo maerore licet.
[5]
praesto
est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies
noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe
somno, neu se, neu invictos per octo annos in his
[6]
terris milites suos, commilitones vestros, neu rem
publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque
instituta sequi iubent et,
[7]
ut imperiis vivorum nemo
oboedientior me uno fuerit, ita post mortem suam,
quod in quaque re facturos illos fuisse maxime censeam, id optimum ducere.
[8]
vos quoque velim, milites,
non lamentis lacrimisque tamquam extinctos prosequi
— vivunt vigentque fama rerum gestarum—, sed,
quotienscumque occurret memoria illorum, velut si
adhortantis signumque dantis videatis eos, ita proelia
inire.
[9]
nec alia profecto species hesterno die oblata
oculis animisque vestris memorabile illud edidit proelium, quo documentum dedistis hostibus non cum Scipionibus extinctum esse nomen Romanum et,
[10]
cuius
populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade,
ex omni profecto saevitia fortunae emersuram esse.
[11]
nunc quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri
libet, quantum audeatis duce vestro auctore. non
enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam
vestram, sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem volui,
[12]
ut postmodo praeparati incautos,
armati inermes atque etiam sopitos per occasionem
adgredi possetis. nec huius occasionis spem, milites,
forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo.
[13]
a vobis
[p. 285]
quoque profecto si quis quaerat, quonam modo pauci
, multis, victi a victoribus castra tutati sitis, nihil
aliud respondeatis, quam id ipsum timentis vos omnia
et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse.
[14]
et ita se res habet: ad id, quod
ne timeatur fortuna facit, minime tuti sunt homines,
quia, quod neglexeris, incautum atque apertum habeas.
[15]
nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne
obsessi modo ipsi atque oppugnati castra sua ultro
oppugnemus. audeamus, quod credi non potest ausuros nos. eo ipso, quod difficillimum videtur, facilius
erit.
[16]
tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos.
exploratum habeo non vigiliarum ordinem, non stationes iustas esse.
[17]
clamor in portis auditus et primus
impetus castra ceperit. tum inter torpidos somno
paventisque ad necopinatum tumultum et inermis in
cubilibus suis oppresses illa caedes edatur, a qua vos
hesterno die revocatos aegre ferebatis.
[18]
scio audax
videri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe
fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in
occasionis momento, cuius praetervolat opportunitas,
cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam
quaeras.
[19]
unus exercitus in propinquo est, duo haud
procul absunt; nunc adgredientibus spes aliqua est;
et iam temptastis vestras atque illorum vires.
[20]
si
diem proferimus et hesternae eruptionis fama contemni desierimus, periculum est, ne omnes duces,
omnes copiae conveniant. tres deinde duces, tres
exercitus sustinebimus hostium, quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit?
[21]
ut dividendo copias
periere duces nostri, ita separatim ac divisi opprimi
possunt hostes. alia belli gerendi via nulla est.
proinde nihil praeter noctis proximae opportunitatem
expectemus.
[22]
ite deis bene iuvantibus, corpora curate,
ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium
inrumpatis, quo vestra tutati estis."
laeti et audiere ab novo duce novum consilium,
[23]
[p. 286]
et, quo audacius erat, magis placebat. reliquum diei
expediendis armis et curatione corporum consumptum
et maior pars noctis quieti data est. quarta vigil
movere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

