previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit: senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse. [2] eae litterae ad novos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus, [3] militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantis deseruissent, senatum nihil videre cur res publica committenda esset. [4] si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur, donec hostis in terra Italia esset. comitia [5] deinde a praetore urbano de senatus sententia [p. 244] plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris et turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis alteri reficiendis aedibus Fortunae [6] et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant.— [7] tempestates foedae fuere: in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit. tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati; [8] murus turresque quaedam Cumis non ictae modo fulminibus sed etiam decussae. Reate saxum ingens visum volitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis. [9] horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit; et per aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt; et per eosdem dies sacrum novemdiale fuit. [10] cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius intervenit. [11] Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romae cum esset, vir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere videbatur, patientis, aditum sibi ad obsides Tarentinos et Thurinos invenit. [12] custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec civitatibus eorum fallere Romanos expediebat. [13] hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit. [14] luce prima volgata per urbem fugai est, missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnis retraxerunt. deducti in comitium virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (74 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (32):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Libertatis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matris Matutae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Novemdiale
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Obsides
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phileas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quinqueviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Reate
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarentini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atrium Libertatis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cannensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carmentalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fortunae
    • Harper's, Quinquevĭri
    • Harper's, Tresvĭri
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AEDI´LES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), A´TRIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), QUINQUEVIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRE´SVIRI
    • Smith's Bio, Calati'nus, A. Ati'lius
    • Smith's Bio, Libertas
    • Smith's Bio, Matu'ta
    • Smith's Bio, Spes
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: