Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
Cn. Fulvius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu
in Capitolium vocato de re publica, de administratione
belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt.
[2]
Q. Fulvio Ap. Claudio prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus, quos habebant,
[p. 292]
decreti adiectumque, ne a Capua, quam obsidebant
abscederent prius quam expugnassent.
[3]
ea tum cura
maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantur,
quae in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam
quod urbs tam nobilis ac potens,
[4]
sicut defectione sua
traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus
animos videbatur ad veteris imperii respectum.
[5]
et praetoribus prioris anni, M. Iunio in Etruria, P. Sempronio
in Gallia, cum binis legionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium;
[6]
prorogatum et M. Marcello,
ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo
exercitu, quem haberet;
[7]
si supplemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P. Cornelius propraetor
in Sicilia praeesset,
[8]
dum ne quem militem legeret ex
eo numero, quibus senatus missionem reditumque in
patriam negasset ante belli finem.
[9]
C. Sulpicio, cui
Sicilia evenerat, duae legiones, quas P. Cornelius
habuisset, decretae et supplementum de exercitu Cn.
Fulvii, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat.
[10]
huic generi militum senatus eundem quem
Cannensibus finem statuerat militiae. additum etiam
utrorumque ignominiae est, ne in oppidis hibernarent
neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent.
[11]
L. Cornelio in Sardinia duae legiones
datae, quibus Q. Mucius praefuerat; supplementum, si
opus esset, consules scribere iussi.
[12]
T. Otacilio et M.
Valerio Siciliae Graeciaeque ora cum legionibus classibusque, quibus praeerant, decretae; quinquaginta Graecia
cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus
habebant naves.
[13]
tribus et viginti legionibus Romanis
eo anno bellum terra marique est gestum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.