Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
de supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat: facilis
impetrandae veniae Claudius, Fulvio durior sententia
erat.
[2]
itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius
rei totum reiciebat:
[3]
percunctandi etiam aequum esse
potestatem fieri patribus, num communicassent consilia
cum aliquis sociorum Latini nominis municipiorum,
et num ope eorum in bello forent adiuti.
[4]
id vero
minime committendum esse Fulvius dicere, ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi
et subicerentur indicibus, quis neque quid dicerent neque quid facerent, quicquam umquam pensi fuisset;
itaque se eam quaestionem oppressurum extincturumque.
[5]
ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius
quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret
tamen litteras super tanta re ab Roma expectaturum,
Fulvius,
[6]
ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit, uti duobus milibus equitum delectis
denuntiarent, ut ad tertiam bucinam praesto essent.
[7]
cum hoc equitatu nocte Teanum profectus prima luce
portam intravit atque in forum perrexit; concursuque
ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit imperavitque, ut produceret Campanos, quos in custodia haberet.
[8]
producti omnes virgisque
[p. 310]
caesi ac securi percussi. inde citato equo Cales
percurrit; ubi cum in tribunali consedisset productique
Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma
venit litterasque a C. Calpurnio praetore Fulvio et
senatus consultum tradit.
[9]
murmur ab tribunali totam
contionem pervasit, differri rem integram ad patres
de Campanis. et Fulvius id ita esse ratus acceptas
litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset,
praeconi imperavit, ut lictorem lege agere iuberet. ita
de iis quoque, qui Calibus erant, sumptum supplicium.
[10]
tum litterae lectae senatusque consultum serum ad
impediendam rem actam, quae summa ope adproperata
erat, ne impediri posset.
[11]
consurgentem iam Fulvium
Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbar, nomine inclamavit et, cum mirabundus, quidnam
sese vellet,
[12]
resedisset Flaccus, "me quoque" inquit
"iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem, quam
ipse es, virum abs te occisum esse."
[13]
cum Flaccus
negaret profecto satis compotem mentis esse, modo
prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret,
[14]
tum Vibellius "quando quidem" inquit "capta
patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu
mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem
est, quae his civibus meis, petatur a virtute invisae
huius vitae vindicta."
[15]
atque ita gladio, quem veste
texerat, per adversum pectus transfixus ante pedes
imperatoris moribundus procubuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

