Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
occupato rege apparatu ludorum et per
dies festos licentius quam inter belli tempora remittente
[p. 397]
animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus
classem appulit inter Sicyonem et Corinthum, agrumque nobilissimae fertilitatis effuse vastavit.
[2]
fama eius
rei Philippum ab ludis excivit; raptimque cum equitatu
profectus, iussis subsequi peditibus, palatos passim
per agros gravesque praeda, ut qui nihil tale metuerent, adortus Romanos compulit ad naves.
[3]
classis
Romana haudquaquam laeta praeda Naupactum redit. Philippo ludorum quoque, qui reliqui erant, celebritatem quantaecumque, de Romanis tamen, victoriae
partae fama auxerat,
[4]
laetitiaque ingenti celebrati festi
dies, eo magis etiam, quod populariter dempto capitis
insigni purpuraque atque alio regio habitu aequaverat
ceteris se in speciem, quo nihil gratius est civitatibus
liberis;
[5]
praebuissetque haud dubiam eo facto spem
libertatis, nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset. vagabatur enim cum uno aut altero
comite per maritas domos dies noctesque,
[6]
et summittendo se in privatum fastigium quo minus conspectus,
eo solutior erat, et libertatem, cum aliis vanam ostendisset, totam in suam licentiam verterat.
[7]
neque enim
omnia emebat aut eblandiebatur, sed vim etiam flagitiis
adhibebat, periculosumque et viris et parentibus erat
moram incommoda severitate libidini regiae fecisse.
[8]
uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor
nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.
[9]
per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto
paucisque additis diebus Dymas est profectus ad praesidium Aetolorum, quod ab Eleis adcitum acceptumque in urbem erat, eiciendum.
[10]
Cycliadas—penes eum
summa imperii erat—Achaeique ad Dymas regi
occurrere, et Eliorum accensi odio, quod a ceteris
Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis, quos Romanum
quoque adversus se movisse bellum credebant.
[11]
profecti
ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem,
qui Elium agrum a Dymaeo dirimit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

