previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque, quam prioribus annis quisquam meminerat habitum; [2] nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu, et minus [p. 405] iuventutis erat, unde scriberent milites. [3] itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certain, ut, quo quisque iure vacationem haberet, ad senatum deferret. [4] ea die ad senatum hi populi venerunt: Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Minturnensis Sinuessanus et ab supero mari Senensis. [5] cum vacationes suas quisque populus recitaret, nullius, cum in Italia hostis esset, praeter Antiatem Ostiensemque vacatio observata est, et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti, supra dies triginta non pernoctaturos se esse extra moenia coloniae suae, donec hostis in Italia esset. [6] cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellumnam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus, [7] ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset—, Livius cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus; [8] conlegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio, cui Q. Claudius Tarenti praeesset, electionem habere; intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa. [9] senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi, unde vellent, et eligendi de omnibus exercitibus, quos vellent, permutandique et ex provinciis, quo e re publica censerent esse, traducendi. ea omnia cum summa concordia consulum acta. [10] volones in undevicensimam et vicensimam legiones scripti. [11] magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille, mixtos Numidas Hispanosque, M. Lucretium has copias navibus advexisse; [12] et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.55
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Mamilius Vitulus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Menturnensibus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ostiensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sempronsus Tuditanus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sagittarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinuessa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alsiensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anxuratis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coloni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dilectus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funditores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´LSIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´NTIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MINTURNAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), O´STIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARRACI´NA
    • Smith's Bio, Vi'tulus, Mami'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: