previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. ubi satis temptatae per haec levia certamina vires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere. [2] sed utraque acies pro vallo stetit instructa, et cum ab neutris pugna coepta esset, iam die ad occasum inclinante a [p. 439] Poeno prius, deinde ab Romano in castra copiae reductae. [3] hoc idem per dies aliquot factum. prior semper Poenus copias castris educebat, prior fessis stando signum receptui dabat: ab neutra parte procursum telumve missum aut vox ulla orta. [4] mediam aciem hinc Romani illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebanterant autem utrimque Hispani pro cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem praebebant. [5] iam hoc in utrisque castris sermonis erat ita, ut instructi stetissent, pugnaturos, medias acies Romanum Poenumque, quos inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque concursuros. [6] Scipio ubi haec obstinate credi animadvertit, omnia de industria in eum diem, quo pugnaturus erat, mutavit. [7] tesseram vesperi per castra dedit, ut ante lucem viri equique curati et pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos. [8] vixdum satis certa luce equitatum omnem cum levi armatura in stationes Punicas immisit; inde confestim ipse cum gravi agmine legionum procedit, [9] praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis. [10] Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante vallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos vidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit; [11] ipse cum peditum agmine castris egreditur nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat. [12] equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat, quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat; [13] sed ubi iam haud plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem levemque armaturam, in medium acceptam divisamque in partes duas, in subsidiis post cornua locat. [14] inde, ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanosea media [p. 440] acies fuitpresso gradu incedere iubet; [15] ipse e dextro cornuibi namque praeeratnuntium ad Silanum et Marcium mittit, ut cornu extenderent in sinistram partem, quem ad modum se tendentem ad dextram vidissent, [16] et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste, quam coire inter se mediae acies possent. [17] ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc velitibus, citato gradu in hostem ducebant, sequentibus in obliquum aliis. [18] sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant. [19] et iam conflixerant cornua, cum, quod roboris in hostium acie erat, Poeni veterani Afrique nondum ad teli coniectum venissent neque in cornua, ut adiuvarent pugnantes, discurrere auderent, ne aperirent mediam aciem venienti ex adverso hosti. [20] cornua ancipiti proelio urgebantur: eques levisque armatura ac velites, circumductis alis in latera incurrebant, cohortes a fronte urgebant, ut abrumperent cornua a cetera acie.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: