previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. Scipio ubi animadvertit dissipatum passim bellum et circuit ferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro vertit iter. [2] ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbemOrongin barbari appellabantmittit. [3] sita in Maesessum finibus est, Bastetanae gentis, ager frugifer, argentum etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas. [4] [5] Scipio castris prope urbem positis priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe in tres partes exercitum dividit, [6] ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps proelium fuit: [7] non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat; etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, 'ut in periculo essent, ne suspensi in murum extraherentur. [8] quod ubi animadvertit Scipio, nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse, et iam eo superare hostem, quod ex muro pugnaret, [9] duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus. quae res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum [p. 425] praesidium metu, ne prodita urbs esset, relictis stationibus in unum se colligeret. [10] timor inde oppidanos incessit, ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine, Poenus an Hispanus esset, obvii passim caederentur; [11] itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes, ne tela procul coicerentur, dextras nudas ostentantes, ut gladios abiecisse appareret. [12] id utrum parum ex intervallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit, incompertum est: impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam adversa acies caesi; eademque porta signa infesta urbi inlata. [13] et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandumita enim praeceptum eratcitato equo pergebat; additum erat et triariorum equiti praesidium; [14] legionarii ceteras partis urbis pervadunt, direptione et caede obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. [15] Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt oppidanorum quoque trecenti ferme, qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suae redditae res. [16] cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lupus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maesessum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Orongis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Argentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Cornelius Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dolabrae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispania
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AURINX
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MELESSES
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus I.
    • Smith's Bio, Hasdrubal
    • Smith's Bio, Sci'pio
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: