Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque, cum speculis per omnia promunturia positis percunctantes paventesque ad singulos
nuntios sollicitam hiemem egissent,
[2]
haud parvum et
ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt societatem
Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in
Africam Romanum crediderant.
[3]
erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cum rege, de quo ante
dictum est, cum ex Hispania forte in idem tempus
Scipio atque Hasdrubal convenerunt, sed mentio quoque inchoata adfinitatis, ut rex duceret filiam Hasdrubalis.
[4]
ad eam rem consummandam tempusque
nuptiis statuendum—iam enim nubilis erat virgo —
profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate—et
sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in Venerem
— sensit, virginem a Carthagine arcessit maturatque
nuptias;
[5]
et inter aliam gratulationem, ut publicum
quoque foedus privato adiceretur, societas inter populum Carthaginiensium regemque, data ultro citroque
fide eosdem amicos inimicosque habituros, iure iurando
adfirmatur.
[6]
ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi societatis et quam vana et mutabilia
barbarorum ingenia essent, veritus, ne, si traiecisset
in Africam Scipio, parvum vinculum eae nuptiae
essent,
[7]
dum accensum recenti amore Numidam habet,
perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis, ut legatos
in Siciliam ad Scipionem mittat, per quos moneat
eum, ne prioribus suis promissis fretus in Africam
[p. 515]
traiciat:
[8]
se et nuptiis civis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis, quem viderit apud se in hospitio, et publico
etiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum
optare primum,
[9]
ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant,
ne sibi interesse certaminibus eorum armaque aut
haec aut illa, abnuentem alteram societatem, sequi
necesse sit;
[10]
si non abstineat Africa Scipio et Carthagini exercitum admoveat, sibi necessarium fore et pro
terra Africa, in qua et ipse sit genitus, et pro patria
coniugis suae proque parente ac penatibus dimicare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

