previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. adversus haec imperator Romanus in hanc fere sententiam respondit: ,,non me fallebat, Hannibal, adventus tui spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse; [2] neque tu id sane dissimulas, qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter ea, quae iam pridem in nostra potestate sunt. [3] ceterum ut tibi curae est sentire cives tuos, quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est, ne, si quae tum pepigerunt, hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant. [4] indigni, quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia, neque nos de Hispania fecimus bellum; et tum Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt [p. 569] arma: [5] vos lacessisse et tu ipse fateris et dei testes sunt, qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt. [6] quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim fortunae reputo et omnia, quaecumque agimus, subiecta esse mille casibus scio; [7] ceterum, quem ad modum superbe et violenter me faterer facere, si, priusquam in Africam traiecissem, te tua voluntate cedentem Italia et inposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, [8] sic nunc, cum prope manu consertum restitantem ac tergiversantem in Africam adtraxerim, nulla sum tibi verecundia obstrictus. [9] proinde si quid ad ea, in quae tum pax conventura videbatur, quasi multa navium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum, adicitur, est quod referam ad consilium; sin illa quoque gravia videntur, bellum parate, quoniam pacem pati non potuistis".

[10] ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba praelata renuntiant: armis decernendum esse habendamque eam fortunam, quam dei dedissent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: