Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
cum legatis, quos mitteret ad Syphacem, calonum loco primos ordines spectatae virtutis atque
prudentiae servili habitu mittebat,
[2]
qui, dum in conloquio legati essent, vagi per castra, alius alia aditus
exitusque omnes, situm formamque et universorum
[p. 537]
castrorum et partium, qua Poeni, qua Numidae haberent, quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia
castra esset,
[3]
specularentur moremque simul noscerent
stationum vigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores insidiantibus essent; et inter crebra conloquia alii
atque alii de industria, quo pluribus omnia nota essent,
mittebantur.
[4]
cum saepius agitata res certiorem spem
pacis in dies et Syphaci et Carthaginiensibus per eum
faceret, legati Romani vetitos se reverti ad imperatorem aiunt, nisi certum responsum detur:
[5]
proinde,
seu ipsi staret iam sententia, promeret, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses essent, consuleret;
tempus esse aut pacem componi aut bellum naviter
geri.
[6]
dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia visendi
et Scipio ad conparanda ea, quae in rem erant, tempus habuit.
[7]
et ex mentione ac spe pacis neglegentia,
ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi, ne
quid hostile interim paterentur.
[8]
tandem relatum responsum quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, iniquis per occasionem adiectis; quae
peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam
praebuere.
[9]
ac nuntio regis, cum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se uno frustra
tendente nulli alii pacem placuisse; renuntiaret igitur
nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse.
[10]
ita tollit indutias,
ut libera fide incepta exsequeretur; deductisque navibus—et iam veris principium erat—machinas tormentaque, velut a mari adgressurus Uticam, imponit,
[11]
et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam mittit, simul ut ab eo,
quod parabat,
[12]
in alterius rei curam converteret hostium animos, simul ne qua, cum ipse ad Syphacem
Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et
impetus in castra sua relicta cum levi praesidio fieret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

