Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
Scipionem, velut iam debellato, quod ad
Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum, iamque machinas admoventem
muris avertit fama redintegrati belli;
[2]
modicisque praesidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit.
[3]
primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab
castris regiis consedit; postero die cum equitatu in
Magnos—ita vocant—campos subiectos ei tumulo
degressus succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit.
[4]
et per insequens
[p. 541]
biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in
vicem nihil dictu satis dignum fecerunt;
[5]
quarto die
in aciem utrimque descensum est. Romanus principes
post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios
constituit; equitatum Italicum ab dextro cornu, ab
laevo Numidas Masinissamque opposuit.
[6]
Syphax Hasdrubalque Numidis adversus Italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis Celtiberos in
mediam aciem adversus signa legionum accepere.
[7]
ita
instructi concurrunt. primo impetu simul utraque cornua, et Numidae et Carthaginienses, pulsi; nam neque
Numidae, maxima pars agrestes, Romanum equitatum
neque Carthaginienses, et ipse novus miles, Masinissam recenti super cetera victoria terribilem sustinuere.
nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat,
[8]
quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis,
neque spes veniae ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis oppugnatum in Africam venissent.
[9]
igitur circumfusis undique
hostibus alii super alios cadentes obstinate moriebantur; omnibusque in eos versis aliquantum ad fugam
temporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt. fatigatos
caede diutius quam pugna victores nox oppressit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

