Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48.
apud magnam partem
senatus et magnitudine rerum gestarum valebat et
gratia.
[2]
maiores natu negabant triumphum, et quod
alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi;
[3]
id vero eum nullo exemplo fecisse; consulares praecipue expectandum fuisse consulem censebant;
[4]
potuisse
enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita,
ut acie non decerneret, in adventum eius rem extrahere; quod praetor non fecisset, senatui faciendum
esse, ut consulem expectaret;
[5]
ubi coram disceptantis
consulem et praetorem audissent, verius de causa existimaturos esse.
[6]
magna pars senatus nihil praeter
res gestas, et an in magistratu suisque auspiciis gessisset, censebant spectare senatum debere.
[7]
ex duabus
coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos
tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa
esset, traiecturumque id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam
esset, quid tandem praetori faciendum fuisse?
[8]
nam si
sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse, qui exercitum praetori dederit—potuisse enim,
sicut non praetoris sed consulis exercitu rem geri
voluerit, ita finire senatus consulto, ne per praetorem
sed per consulem gereretur ,
[9]
aut consulem, qui non,
cum exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset,
ipse Arimini occurrerit, ut bello interesset, quod sine
eo geri fas non esset.
[10]
non expectare belli tempora
moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse
interdum, non quia velis, sed quia hostis cogat.
[11]
pugnam ipsam eventumque pugnae spectari debere. fusos
caesosque hostis, castra capta ac direpta, coloniam
[p. 48]
liberatam obsidione, alterius coloniae captivos recuperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio
esse.
[12]
non homines tantum ea victoria laetatos, sed
diis quoque immortalibus per triduum supplicationes
habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac
temere res publica a L. Furio praetore gesta esset.
data fato etiam quodam Furiae genti Gallica bella.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

