previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. ibi ceteri quidem data quanticunque quiete temporis simul animos corporaque remiserant; [2] Philippum, quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxaverat animum, tanto magis intentum in universum eventum belli curae angunt, non hostis modo timentem, qui terra marique urgebant, [3] sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent, et Macedonas ipsos cupido novandi res caperet. [4] itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui iusiurandumita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippiexigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis ademptam, [5] Megalopolitis Alipheran, contendentibus numquam eam urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis, quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent. [6] et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat; [7] ad Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime invidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum [p. 55] in vincla coniecit ingenti popularium gaudio. [8] bellum si quando umquam ante alias, [9] tum magna cura apparavit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque veris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque levis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces suntStena vocant Graecimisit. [10] ipse post paucis diebus graviore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum. [11] is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae vocant, angusta valle fluit, iter exiguum super ripam praebens. Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra. [12] qua abscisae rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant alia fossis, alia vallo, alia turribus muniebat. [13] magna tormentorum etiam vis, ut missilibus procul arcerent hostem, idoneis locis disposita est. tabernaculum regium pro vallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
  • Cross-references to this page (27):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macedones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Megalopolis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Meropus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Orchomenos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabernacula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triphylia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aliphera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antigonea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aous
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arcades
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Asnaus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Asropus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenagoras
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chaonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fauces
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclides
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AEROPUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANTIGONEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AO´US
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERAEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ORCHO´MENUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRO´NIUM
    • Smith's Bio, Athena'goras
    • Smith's Bio, Heracleides
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: