previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus veniret, in consilium advocavit socios; [2] rettulit, quas leges pacis placeret dici. Amynander, Athamanum rex, paucis sententiam absolvit: ita componendam [p. 103] pacem esse, ut Graecia etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset. [3] Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere, [4] quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia; falli autem eum tota re, si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque proclivia esse, si fortuna uti vellet. [5] ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse. [6] et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque de condictionibus pacis semper, [7] non ut ad internecionem bellaretur, disseruisse et Romanos praeter vetustissimum morem victis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data. [8] omittere se Carthaginienses; cum Philippo ipso quotiens ventum in conloquium? nec umquam, ut cederet regno, actum esse. [9] an, quia victus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere; adversus victos mitissimum quemque animum maximum habere. [10] libertati Graeciae videri graves Macedonum reges; si regnum gensque tollatur, Thracas, Illyrios, Gallos deinde, gentes feras et indomitas, [11] in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne proxima quaeque amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent. [12] interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique, si elapsus eo tempore Philippus foret, mox gravius eum rebellaturum, 'desistite tumultuari' inquit, 'ubi consultandum est. [13] non iis condictionibus inligabitur rex, ut movere bellum possit.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (1881)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (7 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.23
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: